23 aprile 1657
Alessandro VII
Alessandro VII 
Costituzione «Piae Sollicitudinis» 
  • Testo
  • Note
  • Tag
Fonte: Bullarum Privilegiorum ac Diplomatum Romanorum Pontificum Amplissima Collectio, Tomus VI, Pars IV, Roma, H. Mainardi, 1761, pp.179-180.
 
LT
Prohibentur Musicae indecentes in Ecclesiis, et Oratoriis Urbis.

Piae solicitudinis studio ducimur, ut Ecclesiarum divinis laudibus, et orationi destinatarum, ac Oratoriorum Almae Urbis nostrae, ex qua in omnes Orbis partes bonorum operum exempla promanant, decori, et reverentiae consulere satagentes, quaecumque vana, et praesertim musicos concentus, et symphonias, quibus quid indecorum, sive a Ritu Ecclesiastico alienum, non sine Divinae Maiestatis offensa, et Christifidelium scandalo, ac devotionis, et cordium ad superna elevationis impedimento admiscetur, ab illis procul arceamus.

§ 1. Itaque de Venerabilium Fratrum nostrorum S.R.E. Cardinalium, ac dilectorum filiorum Romanae Curiae Praelatorum Congregationis super negotiis Visitationis Apostolicae a Nobis institutae consilio omnibus, et singulis Archipresbiteris, eorumque Vicariis, ac Capitulis, et Canonicis, choroque praefectis quarumvis Ecclesiarum, et Basilicarum, etiam Patriarchalium, necnon praelatis, Superioribus, Rectoribus, Administratoribus, Custodibus, Guardianis, aliisque Officialibus quocumque nomine noncupentur, quorumvis Monasteriorum utriusque sexus, Domorum, Conventuum et Collegiorum, tam secularium, quam regularium, ac Congregationum, Confraternitatum, Archiconfraternitatum, Hospitalium, Archihospitalium, et Locorum Piorum, etiam laicorum dictae urbis, Apostolica auctoritate, tenore praesentium sub poena excomunicationis latae sententiae, necnon privationis fructuum unius mensis, ac suspensionis ab ufficio respective prohibemus, ne in eorum Ecclesiis, et Oratoriis, dum Officia Divina celebrantur, vel Sanctissimum Eucharistiae Sacramentum manet expositum, quidquam cantari permittant praeter ea verba, quae a Breviario, vel Missali Romano in Officiis de proprio, vel de communi pro currenti cujusque diei festo, vel Sancti solemnitate praescribuntur, vel quae saltem a Sacra Scriptura, aut Sanctis Patribus desunta sint, quae tamen prius a Congregatione Venerabilium etiam Fratrum nostrorum ejusdem S.R.E. Cardinalium Sacris Ritibus Praepositorum specialiter approbentur, exclusis modulis iis, qui in choreas, et prophanam potius, quam Ecclesiasticam melodiam imitantur.

§ 2. Quod ut exactius servetur praedictis Superioribus, et Officialibus, aliisque praedictis, ad quos spectat sub eisdem poenis injungimus, ne Musicae Praedectos ad huiusmodi munus recipiant, vel respectos imposterum admittant, nisi prius prestito ab eisdem juramento de observandis praesentibus literis, cui juramento si contravenerint, a dilecto Filio nostro, et pro tempore existentis Romani Pontificis Vicario in Urbe praedicta in spiritualibus generali tanquam perjuri etiam corporaliter puniantur, ac exercitio hujusmodi officii perpetuo privati remaneant, absque spe reintegrationis, quae a nemine quacumque auctoritate praedito, etiam specialem expressionem requirente, praeterquam a Nobis, et Romanis Pontificibus Successoribus Nostris concedi possit.

§ 3. Decernentes ipsas praesentes literas semper firmas, validas, et efficaces existere, et fore, neque de subreptionis, vel obreptionis, aut nullitatis vitio, vel intentionis nostrae, seu alio quocumque defectu ex quovis capite, vel causa etiam speciali mentione digna notari, aut impugnari unquam posse, sed ab omnibus, ad quos spectat, et pro tempore spectabit, cuiuscumque status, gradus, ordinis, dignitatis, et conditionis existant, inviolabiter observari. Sicque, et non aliter in praemissis per quoscumque Judices ordinarios, et delegatos, etiam causarum palatii Apostolici Auditores, et S.R.E. Cardinales, etiam de latere Legatos, aliosque quoslibet quavis auctoritate, et potestate fungentes, et functuros, sublata eis, et eorum cuilibet aliter judicandi, et interpretandi facultate, et auctoritate, judicari, et definiri debere, ac irritum, et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari.

§.4. Non obstantibus quatenus opus sit, de non tollendo jure quaesito, caeterisque nostris, et Cancellariae Apostolicae regulis et aliis Constitutionibus, et Ordinationibus Apostolicis, etiam Conciliaribus, ac Ecclesiarum, Basilicarum, Monasteriorum, Conventuum, Collegiorum, Domorum, Confraternitatum, Archiconfraternitatum Hospitalium, Archihospitalium, et Piorum Locorum hujusmodi, necnon Ordinum, Congregatinum, Societatum, et Institutorum quorumcumque, et aliis quibusvis, etiam juramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis, et consuetudinibus, privilegiis quoque, indultis et Literis Apostolicis in genere, vel in specie, seu alias quomodolibet in contrarium praemissorum concessis, confirmatis, et pluries innovatis. Quibus omnibus, et singulis, illorum tenores praesentibus pro plene, et sufficienter infertis, et expressis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad praemissorum effectum, hac vice dumtaxat specaliter, et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque.

§ 5. Volumus autem, ut praesentes literae per aliquem, seu aliquos ex Cursoribus nostris ad valvas Ecclesiae Sancti Joannis in Laterano, ac Basilicae Principis Apostolorum, et in Acie Campi Florae de Urbe publicentur, et earum exempla, etiam impressa ibidem affigantur, quae sic publicatae, et affixae omnes, et singulos, quos concernunt prerinde arctent, et afficiant, acti illorum unicuique personaliter intimatae fuissent. Quodque praesentium earundem transumptis, etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo personae in Ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides in judicio, et extra adhibeatur, quae praesentibus ipsis adhiberetur, si forent exibitae vel ostentae.